- MASCULI
- MASCULInomen monetae, Pictavensibus olim in Gallia Comn tibus propriae. Goffridus Vindoncin l. 1. Ep. 20. Quod si trecentos solidos Pictaviensium Masculorum vobis daret, etc. Tabularium Ange. riac. et Tabularium S. Stephani Lemovic. in Charta anni 1081. monetam Masculinam vocant: et paulo ante, solidos nummorum Pictavensium. Unde patet, Masculinam et Pictavensem monetam eandem fuisse. Dicti autem sunt, Masculi, in nummis, quod eius speciei monetae essent, quam Maliam vocant, vel quod universim quoscunqvenummos Mallias vocarent. Unde siquis eius aevi verba Goffridi Gallicô reddidisset idiomate, indubie dixisset, trois cent sols de Mailles Poitevines: cum horum temporum Scriptores ac Commentarienses, qui Latine Chartas exarare solebant, efferre se debere voce aliâ, quam Masculus, non arbitrarentur, quod ea propius accederet ad vernaculum Maste, quae masculum notat. Verum si quis Mallias Pictavensium fuisse proprias contendat, arcessere poterit nominis originem, a Pictonum oppido Melle: cum ex iis fuerit, in quibus stante secundâ Regum stirpe monetae cudebantur, uti docent Capitula Caroli Calvi tit. 31. num. 12. ubi Metulum et Metullum appellatur. Qua de re quidquid sit, id in confesso est, quod Malliarum nomenclaturam minutioribus nummis vulgo Galli attribuant, indefluxisse, quod Malliae Pictavinae fere semper minutissimae fuerint: sed et A. C. 1329. cudi coepisse Mallias minutiores 18. granorum legis argenti regii ad Marcam, ut est in veteri Regesto Camerae Compurorum Paris. ex quo necesse est, monetas istas, minutissimas et vilis admodum pretii fuisse. Probabilius tamen, Mallias minutiores seu Masculos Pictavienses, esse id genus monetae, quam Malliam Pitam vocant, i. e. Malliam Pictavinam etc. Vid. Car. du Fresne Dissertat. de Irferioris aevi nummismatibus num. 103. et supra, in voce Mallia. De gente vero hoc nomine insigni supra voce Dachareri.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.